Rozmiar: 15909 bajtów

- 2 -

1258. April. 14.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris. quod nos Wladizlaus dei gracia dux de Opol una cum nobili matre nostra domina Viola nec non et fratre nostro bone memorie duce Mescone nutu divino inspirati honestaque virorum religiosorum fratrum ordinis Predicatorum conversacione illecti, pensantes nichilominus quis fructus, que utilitas nobis totique populo christiano ex eorum salutaribus monitis, verbi dei predicacionibus et exemplis in futurum posset provenire, placuit nobis ex condigna deliberacione et mera nostra liberalitate in terra nostri ducatus in opido Rathiboriensi ad ecclesiam beati Jacobi eisdem fratribus domum fundare, et pro ipsorum utilitatibus et comodis sufficientem tam pro orto quam pro eorum insercionibus aream assignare. Placuit eciam nobis, ipsis aqueductum, que de villa nomine Studzona derivatur et per mediam civitatem usque per domum eorum decurrit, cum Molendino et area que circa Molendinum est, utilitatibus et proventibus eorum contradere, sine omni impedimento et ipsius aque turbacione. Ut vero in oratorio et dormitorio ipsorum, quippe qui filij sunt lucis et filij diej, lumen indefficiens in nocte perseveret, omne sepum quod de macellis venit civitatis et iuri nostro competit, ecclesie ipsorum assignamus iure perpetuo possidendum, ita quod advocatus civitatis, si plures non excreverint, semper tamen sedecim lapides Sepi in certis terminis de anno in annum iure perpetuo tenebitur exsolvere per successionem. Nulli ergo hominum et maxime nostrorum posterorum hanc nostre donacionis paginam liceat infriugere aut ei ausu temerario contraire. Si quis vero hoc attemptaverit, sciat se indignacionem dei et patronorum eiusdem ecclesie, videlicet beate Marie et beati Jacobi et beati Johannis ewangeliste et Sancti Stanizlay et sancti Dominici et omnium sanctorum incurrere. Ut ergo hec nostra donacio robur optineat firmitatis, presentem paginam sigilli nostri et domini Thome Episcopi Wrat. munimine roboramus. Acta sunt hec in Rathibor in Capitulo fratrum Predicatorum anno domini M°. cc°. l. viij°. xviij° Kalendas Maij, Presentibus hijs testibus, Comite Mrozchone Palatino, domino Gotardo notario, Comite Johanne filio Vernerij Castellano de Miculow, et filio suo Bartholomeo, Comite Nicolao filio Roprachti Castellano de Opol, Comite Dirscone Castella(no) de Sevor, Comite Nevardo filio Veruerij, Comite Jarozlao subcamerario, Comite Ramoldo pincerna. Comite Johanne Osina, Comite Janusio filio Menche, Comite Sulcone filio Cristini, et fratre suo Hymrammo, Comite Sobezlao Grmizlay, et fratre eius Alberto, Comite Wogyzlao vexillifero et fratre eius Redzivogyo, Comite Zbrozlao filio Andree, Petro filio Vernerij, Sdezlao filio Gozlay, Jacobo filio Sdizlay, Gotchalco advocato Rathiboriensi. Nicolao filio Wolrammj, Advocato de Opol, Bogusa crucifero.

Die Siegel fehlen; spater ist ein Siegel der Herzogin Magdalena von Oppeln angehangt.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów